Epistola ad Hebraeos*

Caput 10: Versus 1

Umbram enim.Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus.Non ipsam imaginem.Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quaedam est substratio. Vel substratio est umbra quaedam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur.Accedentes.Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.
(* Traductions européennes)